THEODOSIUS I. Magnus

THEODOSIUS I. Magnus
THEODOSIUS I. Magnus
Imperator Fil. Theodosii, Ducis incliti, qui Valentis, quem a tyrannide Firmi liberaverat, iussu in Africa occisus est. Gente Hispanus, per omnes militiae gradus, brevi Ducis legatus, in Moesia, contra Sarmatas, evasit. Auditâ patris morte A. C. 374. iam saepius contra hostes victor, prudentiae quoque non vulgaris varia edidit specimina: in tantum, ut Gratianus Imperator quo Gothis et Alemannis acrius obniteretur, Theodosium collegam asciverit, quem Aur. Victor in epit. Caesar. a Traiano descendisse ostendit. Purpurâ ergo Syrmii ornatus, A. C. 379. aetat. 43. mox in Thracia, Gothos ad internecionem caecidit, ipsemet Gratiano victoriae nuntius. Anno post, Thesalonicae aeger Baptismum recepit, edictisque variis contra Haereticos evulgatis, pacem Unionemque in Ecclesia omni ope conservare annisus est. Athanaricum dein Gothorum Regem regnô suô exutum, Constantinopoli humaniter excepit, paulo post pace Persis petentibus concessâ. Sed, quia magis gaudebat, quod membum Ecclesia esset, quam quod in terris regnaret, Theodor. l. 5. c. 24. Concil. II. Constantinop. A. C. 381. indictô, Macedonianos et Apollinaristas condemnavit, fide Concilii Niceni stabilitâ. Postmodum, contra Maximum Tyrannum, qui Gratianô occisô se Imperatorem fecerat, Valentiniano in Occidente regnanti gravis, movit, precibus prius et ieiuniô praeparatus, eumque binis proeliis, in Hungaria et Italia fractum, Aquileiam usque persecutus est, illi tamen dedito parsurus, nisi milites e tentorio extractum illum capite truncâsent. A.C. 388. Annô sequente Romam pervenit, triumphaturus, ibique Idololatriae reliquias abolevit: a Latino Pacato, in Senatu Panegyrice laudatus. Sed. A. C. 390. ob occisum Praesidem Botericha, in Thessalonicenses saevus, 7000. e plebe sustulit: ob quod crimen excommunicatus ab Ambrosio Episcopo Mediolanensi, octo mensium censuram benigne tulit, absolutusque, eiusdem consiliô, capitalem sententiam in posterum, in tricesimum diem differri praecepit. Idem Antiochenis ob deiectas suas coniugisque Placillae statuas, iratus, per Flavianum Episcopum, qui Imperatoris Musicis, ut in cena lugubres Antiochensium cantiones decantarent, suaserat, placatus est. Tandem Arbogastum, qui occisô Valentinianô, Eugenium de vulgi faece, ut qui Grammaticem docuerat, ad imperium evexit, acie vicit, A. C. 394. Eugeniô capite plexô, et Arbogastô ad desperationem adactô. Ita victor Mediolanum regressus, obiit A. C. 395. aetat. 60. Arcadiô et Honorio filiis, quorum illum Orientis, hunc Occidentis Imperatorem declaravit, pietate legatâ: Hâc enim, inquiebat, et pax conservatur, et bella conficiuntur, et hostes dantur in fugam, et tropaea excitantur, et conciliatur victoria. Theodor. l. 5. c. 25. Princeps laudatissimus, a solo Zosimo idololatra minus commendatus. Vide Paulin. ep. 9. Socr. Sozom. etc. Theodosii nomen nummi praeferunt varii, qui vero an Seniori, an Iuniori, adscribi debeant, non usque adeo liquet. In iis tamen bini aurei, quorum alter SALUS REI PUBLICAE, alter VOT. XXX. MULT. XXXX. indubitate Iunioris sunt: cum prior par Consulum referat, ipsius Theodosii et Valentiniani; posterior per vota tricennaliorum Vicennalia describat, quae Senior non attigit, Imperii quippe annô 16. defunctus. At quia bini hi nummi Theodosii protomen cum casside, spiculo ac clypeo monstrant, probabili coniecturâ similis figurae nummos iuniori; coeteros, in quibus figurâ luscâ exprimitur Augustus, Seniori adscribit Car. du Fresne quem vide Dissertat. de Infer. aevi Numism. n. 70.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Theodosius der Große — Theodosius I. Theodosius I. (griechisch Θεοδόσιος A , eigentlich Flavius Theodosius), den die Christen auch Theodosius den Großen nannten (* 11. Januar 347 in Cauca, Spanien; † 17. Januar …   Deutsch Wikipedia

  • Theodosius I. — Theodosius I. Theodosius I. (griechisch Θεοδόσιος A , eigentlich Flavius Theodosius), auch bekannt als Theodosius der Große (* 11. Januar 347 in Cauca, Spanien; † 17. Januar 395 in Mailand), war …   Deutsch Wikipedia

  • Theodosius — Theodosius,   römischer (oströmischer) Kaiser:    1) Theodosius I., der Große, römische Kaiser (seit 383, Mitkaiser seit 379), * Cauca (heute Coca) 11. 1. 347, ✝ Mediolanum (heute Mailand) 17. 1. 395, Großvater von 2). Durch Gratian 379 zum… …   Universal-Lexikon

  • Magnus Maximus — Maxen redirects here. For other uses, see Maxen (disambiguation). Magnus Maximus Emperor of the Western Roman Empire …   Wikipedia

  • Magnus Maximus — Solidus des Magnus Maximus. Flavius Magnus Maximus (* um 335; † 28. August 388) war von 383 bis zu seinem Tod als Usurpator Kaiser im Westen des römischen Reiches. Inhal …   Deutsch Wikipedia

  • Theodosius I — Infobox Roman emperor name =Theodosius I full name =Flavius Theodosius (from birth to accession); Flavius Theodosius Augustus (as emperor) title =Emperor of the Roman Empire caption =Coin featuring Theodosius I reign =August 378 May 15 392… …   Wikipedia

  • Theodosius I — /thee euh doh shee euhs, sheuhs/ ( the Great )A.D. 346? 395, Roman emperor of the Eastern Roman Empire 379 395. * * * or Theodosius the Great in full Flavius Theodosius born Jan. 11, 347, Cauca, Gallaecia [Spain] died Jan. 17, 395, Mediolanum… …   Universalium

  • Galla, wife of Theodosius I — Galla (died 394) was a Princess of the Western Roman Empire and an Empress of the Roman Empire. She was the second Empress consort of Theodosius I.FamilyGalla was a daughter of Valentinian I and his second wife Justina. She is listed as one of… …   Wikipedia

  • MAXIMUS, MAGNUS CLEMENS° — (Maximus the Usurper; d. 388 C.E.), Roman emperor 383–388. A native of Spain, Maximus was proclaimed emperor by the army in Britain in 383. To secure his position Maximus invaded Gaul and occupied it, defeating the western emperor Gratian. In a… …   Encyclopedia of Judaism

  • Decimus Magnus Ausonius — Decimius Magnus Ausonius (* um 310 in Burdigala (Bordeaux), † nach 393 ebd.) war ein spätantiker hoher gallo römischer Staatsbeamter, Prinzenerzieher und Dichter. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werke 3 Ausonius und der Weinbau 4 …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”